CANARIUM Sacrificium

CANARIUM Sacrificium
CANARIUM Sacrificium
mense Iuliô, apud Romanos, peragi solitum est: immolabantur in illo canes rutilae, pro frugibus, deprecandae saevitiae causâ sideris Caniculae. Festus, Atteius Capito apud Ioh. Rosin. Antiq. Rom. l. 4. c. 11. Hâc enim victimâ placari Divam Rubiginem creditum illis. Ovid. l. 4. Fast. v. 907.
Flamen in antiquae lucum Robiginis ihat,
Exta Canis flammis, exta daturus aquis.
Qui mox rationem addens pergit, v. 939.
Est Canis. Icarium dicunt, quô sidere motô
Tota sitit tellus, praecipiturque seges.
Pro cane sidereo cants hic imponitur aris,
Et, quare fiat, nil nisi nomen habet.
Περιςκυλακισμὸν dixêre Graeci etc. Verum non Robigalibus, quô tempore omnes Caniculae sidus occidete docent, sed exortu Caniculae, quô tota tellus sitit, et sata omnia exuruntur, uvae item catbunculantur uredine, canarium id sacrificium oblatum fuisle, docet Salmas. ad Solin. p. 434. et 723.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CANES occidendi mos — in ortu Caniculae, quod hoc sidus eos in rabiem agat, apud Romanos viguit, uti docet ex Graeco auctore Salmas. Ο῎τι ρῇ ορὶ Βιββὠν Αζ῾γιζςτὠβ ἀνήρουν ἀκωλύτως εν Π῾ώμῃ τοὺς κύνας εἰς τιμην` τῶ χηνῶν, ὅτι τὸ καπετώλιον οἱ μὲν κύνες προέδωκαν… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Glossary of ancient Roman religion — This is an incomplete list, which may never be able to satisfy particular standards for completeness. You can help by expanding it with reliably sourced entries. Ancient Roman religion …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”